Psalms 50

CASS. Arguente Nathan, rex non erubuit peccata publice confiteri, etc., usque ad quae a Deo valet poenitentibus. AUG. Proponitur in exemplum, non cadendi, sed, etsi cecideris, resurgendi ne desperes. CASS. Prima est deprecatio, etc., usque ad plena praestatur peccatorum remissio. . Ibid. Hic poenitentialis psalmus, etc., usque ad quia praevidit per hunc psalmum plures perituros. De gravi peccato desperandum esset, nisi magna misericordia esset. Magna non potest diffiniri quanta sit. Ibid. Magna misericordia Deum de coelo deposuit, etc., usque ad cum secundum se rogatur Deus ignoscere? etc. CASS. Per misericordiam et miserationem petit. Et est misericordia in natura, miseratio in effectu. CASS. Quem modum delendi velit, subdit: etc. HIER. Sic lava ut mundes, lavantur enim quaedam, quae tamen non sunt pura. AUG., CASS. Cujus misericordiam petit ut ignoscat, quia scit justum ut peccata puniat, subdit: Tu ne punias, quia ego punio. etc. AUG. Post tergum peccatum habuit, cum rex sententiam in divitem, qui rapuit ovem pauperis dedit, oblitus sui. HIER. Solus enim ille juste punit, qui non habet in se, quod reprehendatur, hic est inter homines solus Christus. CASS. Quia rex omnibus superior, tantum a Deo puniendus est. Quia ubique esse scit, unde se arguit, quia eo praesente peccare non erubuit. etc. Cujus verba non transeunt, sed implentur. Deus tantae justitiae est, etc., usque ad ut vincat inter se et eum, si judicentur. AUG. Christo nullum habenti peccatum, etc., usque ad eo quod tam graviter Deum offenderat. AUG. Vel adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judaeos, cum judicaris: et in judicio, quo judicatus es. CASS. Minuitur invidia peccati, etc., usque ad de uno arguitur et omnia confitetur. etc. AUG. Sic misericordiam dat, ut servet veritatem, ut nec peccata sint impunita ejus cui ignoscit. Ignoscit enim seipsum punienti. Misericordia ergo etiam est quod homo liberatur; veritas quod peccatum punitur. etc. CASS. Quia in confitendo, veritatem dixit, quam Deus super sacrificia quaerit, supplicat sibi subveniri. AUG. Sunt et occulta quod talibus, etc., usque ad unde magis a peccato erat sibi cavendum. CASS. Ex auctoritate manifestantis, confidentia ablutionis et dealbationis. CASS. Secunda est confidentia misericordiae Dei, quae multum est utilis: ne subrepat desperatio, quae omnibus peccatis gravior est. Ibid. Immolato sanguine intincta, super corpus leprosi aspergebatur, significans sanguine Christi maculas peccatorum abluendas. AUG. Hyssopus herba humilis, etc., usque ad in quibus est inflatio, sic humilitas superbiam. Ibid. Incomparabiliter: unde et in monte vestis Christi fulsit sicut nix. AUG. Nota humilem. Audiam te, etc., usque ad et quia jam humilis jam CASS. Ex confidentia securus, petit deletionem omnium peccatorum et plenam restitutionem. Ibid. Unde adulterium exiit. In utrisque partibus, anima et corpore remedium curationis petit, quia in eis peccavit. Sic desiderat expiari, ut videatur nil tale ultra velle committere. CASS. A peccatis faciem averte, sed non me a facie tua, unde lumen et sanitas veniat. AUG. Notant hic quidam Trinitatem in Deo, qui est spiritus, cum non corpus; per Filium; suo nomine, per Patrem. CASS. Spiritum prophetiae qui sibi omnibus pretiosior est, robur solum petit non auferri, tacens de caeteris. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor. Ibid. Quia multa sunt carnalia peccata, etc., usque ad quae de corruptione carnis et sanguinis veniunt. Ibid. Justitiam laudat, cum pietati deberet gratias agere; sed et justitiae fuit confitentem suscipere; et hae duae res semper in judicio Domini adjunctae sunt. AUG. Quod me creasti; quod peccantem non reliquisti; quod confiteri monuisti; quod mundasti. . CASS. Quod illo tempore pro expiatione ponebatur. Ibid. Laetus et lascivus spiritus obligat peccato. Sequitur hujus sacrificii promissio: Ibid. Jam gaudens, de aedificatione Jerusalem prophetat, ubi sacrificium justitiae. Aug. Munimenta immortalitatis nostrae construantur in fide, spe, et charitate. Ibid. Modo sacrificium pro iniquitate, etc., usque ad tunc justitia erit sacrificium, minores sancti, perfecti. CASS. Sacerdotes, innocentes, etc., usque ad fideles pro tuo nomine patientes, tibi erunt grati. AUG. Coelestem Jerusalem.
Copyright information for VulgGlossa